monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16 > bsbClm6308.267 > csg48.266 > bnf17226.103 > bnf9389.131 > bsbClm6224.363 > bnfNAL1585.67 > csg102.291 > sectio 20 > sectio 39 > csg75.802 > sluMscr.Dresd.A.145.b.94 > Matthaeus, 15 > sectio 34 > sectio 18 > sectio 51 > csg102.274 > csg48.145 > uwbM.p.th.f.69.5 > bnf11947.154 v > sectio 38 > bnf17226.65 > sectio 27 > uwbM.p.th.f.68.87 > bsbClm6224.321 > sectio 27 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 7, 10
Sed quod ante multitudinem illam quasi in quadam via velut quidam vermis mirae magnitudinis et longitudinis supinus iacet, hoc est quod ante notitiam hominum manifeste cognitus in via mundi huius quae et bonis et malis ad gradiendum proposita est antiquus serpens non ita in forma sua, sed in significatione mysterii, videlicet magnus in malitia, longus in insidiis proiectus apparet, sursum hians ut eos qui ad coelestia tendunt per deceptionem suam deiiciat, sed tamen iacens, quoniam per Filium Dei vires eius protritae sunt, ita quod in eis stare non valet; quamvis tanti horroris et furiae videatur, ultra quod etiam homo effari potest; quia venenosum furorem et malitiosus conatus in multiplicitate diversitatis eius, aestimatio mortalis hominis explicare non valet.